- PALINURUS vel PALINURUM
- PALINURUS, vel PALINURUMLucaniae promontor. haud longe a Velia; inter Paestum et Talaum, vulgo Capo di Palinura, in provinc. Principatus ulterioris in ora maris Tyrrheni, 17. milliar. a Palicastro in Occasum, 26. a Paesti ruderibus in Meridiem, Baudr. Ita dictum a Palinuro, navis Aeneae gubernatore, qui somnô oppressus una cum gubernaculo in mare decidit, totôque triduô fluctibus iactatus, quartô demum die ad litus Velinum adnavit; iamque terram tenebat, cum loci eius accolae spe praedae impetum in eum fecerunt, occisumque et spoliatum denuo in mare abiecerunt. Quod ob facinus, cum Velini postea gravi pestilentiâ laborarent, oraculô moniti; ut Palinuri Manes placarent, lucum ei consecrârunt, cenotaphiumque erexerunt in promontor. quod ab ea Palinuri nomen obtinuit. Virg. Aen. l. 6. v. 381.Aeternumque locus Palinuri nomen habebit.Dicitur autem Palinurus, quasi iterum meiens, πάλιν, enim rursus, οὖρος urinam signisicat. Ad quam etymologiam alludit Martial. l. 3. Epigr. 78.Minxisti, Pauline, semel currente carinâ;Meiere vis iterum? iam Palinurus eris.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.